monumenta.ch > Lucanus > sectio 603 > sectio 250 > 9 > sectio 687 > sectio 579 > bnfNAL1615.98 > 10 > sectio 9 > XI. DE NATVRA MARIS MORTVI. > sectio 147 > sectio 734 > sectio 233 > bmv343.231 > sectio 128 > bnf10314.132 > sectio 55 > sectio 590 > sectio 360 > sectio 527 > sectio 262 > 8
Beda, De Temporibus, VII. De Solstitio et Aequinoctio. <<<     >>> IX. De Annis.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT VIII. De Temporibus.

1 Tempora sunt vices mutationum, quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante, frigida est et humida: ver, illo redeunte, humidum et calidum: aestas vero, illo superfervente, calida et sicca: autumnus, illo decedente, siccus et frigidus. Haec autem antiqui septimo die ante Idus Februarias, et Maias, Augustasque et Novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum.
2 Ver autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur: aestas meridiano, eo quod pars eius calore [A, B, C, flagrantior.] fragrantior sit: autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris et frigoris graves morbos habeat: hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.238 bnf1615.276 bnf13013.49 csg248.93 csg250.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik